[16] EPISTOLA XVI.

IOHANNI a LASKO,

Baroni.

Tam efficaci charitatis vinculo Divinus ille Spiritus suorum animos conciliare solet, ut remotissimos etiam & a nobis quam maxime sejunctos, atque adeo eos, quos nunquam nec vidimus, nec audivimus mirando quodam divinae providentiae consilio arctissime conjungat. Id quod saepius in aliis cum norim, tum in me ipso verissimum esse experior. Usque adeo enim insignes animi tui dotes, quas pene divinas & agnosco, & veneror, me in amorem tui inflammarunt, ut si hujus pectoris aestus aut tu propius pernosse, aut ego tibi pro dignitate calamo depingere possem, non solum audaciam istam meam boni consuleres, verum etiam animum plus aequo formidolosum, & imperitiae conscientia prosternatum, acrioribus pietatis candorisque tui stimulis erigeres, & tam diuturnum silentium vehementer increpares. Si quidem affectus, iste non heri, aut nudiustertius mihi insitus est: Sed jam inde a tuo conspectu alta illum mente repositum servo, tametsi dispari mensura. Nam cum te primum Lovanii viderem, tametsi magni quippiam praesagiebat animus, & divinum nescio quid mihi coram oculis habere viderer, cum gravitatem illam vultus pari suavitate conjunctam, & totius corporis majestatem vere heroicam praesenti animo contemplarer, leviter tamen (quae mea crassa divinandi peritia erat) afficiebar: ut qui dignitatem illam animi, & thesauros in penetralibus mentis latentes neque agnoscerem neque intelligerem. Postea vero quam ex ore ALBERTI mei eximiam pietatem, germanam religionem, humanissimam deinde morum facilitatem, denique liberalium omnium disciplinarum admirandam cognitionem: ut interim taceam accuratam linguarum peritiam, & copiam beatissimam, quibus omnibus divinitus donatus es prae caeteris mortalibus intellexi: tantum pristino accessit amoris, ut tunc demum serio amare, antea vero dilexisse viderer. Nec amare modo coepi, sed certe scintillula ignis, quam in praecordijs internis reconditam gerebam, tam alte progressu temporis radices egit, atque incrementum dedit, ut totum fere pectus conflagrare videretur. Porro vero cum totus in hoc essem rationem aliquam seu potius pharmacum praesentaneum invenirem, quo incendium istud extinguerem, & desiderio meo aliqua saltem ex parte satisfacerem, praeter colloquium, aut literarum vicissitudinem, reperio praesentius nullum. Ad te properare rationes meae non sinebant, & quae Lovanio tunc temporis abesse non permitterent, nisi magnam meo nomini invidiam, plus satis alioqui invidioso, conflare voluissem. Saeviebat enim impune rumor percruentus, impiorum quorundam opera sparsus, quibus, cum non nisi in rebus pessimis exulare soleant, erat odiosissimus, mihi vero, nullius criminis conscio, longe gratissimus, ut cui contigerit, quantumvis indigno, propter verbum DEI aliquas impiorum pati contumelias. Literis vero meum animum tibi aperire, negabat, atque etiamnum negat crassa Minerva. Ridiculum enim foret, & non nisi impudentiae tribuendum, nugamentis (ut ita dixerim) ineptissimis tantum virum, negotiis alioquin gravissimis intentum, interpellare. Quid igitur hic faciundum erit, inter Scyllam & Charibdin constituto? Pereundumne dolore priusquam vulnus coram medico reserare sit integrum? An potius contra decorum aliquid supra vires tentandum? Cum in mentem revocarem candorem animi tui minime vulgarem, humanitatem incredibilem, qua universos humaniter amplecteris, imprimis autem Religionem illam stupendam ac vere divinam, toties mihi a viris fide dignissimis, praesertim ALBERTO meo, qui te intus & in cute (ni fallor) exploratum habet, depredicatam, animum recipiebam, & calamum extemplo corripiebam, ut cogitationes meas tibi literis indicarem. Rursus, ubi ad me redeo, etsi chartas nescio quas atramento obleveram, imperitiae tamen meae terrore perculsus, protinus manum de tabula semovebam. At cum saepius tentanti ne semel quidem succederet, ante duos menses itineri sum accinctus, ut tuam Amplitudinem invisere; & coram variis de rebus alloqui, liceret. Jam Antverpiam perveneram, cum malus quidam genius, (ut nunquam phanatici spiritus destine, qui pia meditantibus oblatrare audeant) ab incoepto cursu pedem reflectere coegit. Itaque cum propter negotiola quaedam, quae meam praesentiam desiderabant: tum ob tempestatem subito exortam, quae suo impetu & saevitia facile ab itinere vel ferreum hominem repulisset, Lovanium redire cogor. Interim tamen meam infelicitatem non poteram non vehementer deplorare atque aegre ferre. Iam pene desperaveram id quod optabam unquam impetrare posse, cum DEUS quispiam •απο μηχανης• animum alioqui labascentem bona spe fulcire coepit. Nunciavit enim quidam ex fratribus heri uxorem tuam ante dies octo fuisse Lovanii; caeterum ignorare utrum jam profecta esset in Frisiam. Hoc audito ad illam totus exanimatus accurro. Domum ingressus longe majora reperio, quam voto expetere, nedum sperare ausus fuissem: Nempe matrem & filiolam pignora chara tui. Protinus ut parvulam viderem parentem ipsum coram mihi intueri videbar. At quo suavius erat puellam intentis oculis contemplari: quod in ea patrem renatum animadverterem, hoc acerbius erat adversam patris valetudinem ex ore matris audire: quod in eo spem atque salutem, non modo privatae familiae, sed etiam multarum animarum repositam esse non dubitem. Iam vero cum illa profectionem adornaret, ne tantam occasionem, tam optatam, tam insperatam amitterem, humanitate sua fretus ausus sum facinus audax. Quod si (ut spero) bene verterit, & FRANCISCUM tui studiosissimum clientelae tuae adscribere non gravaberis, adnitar omnes ingeniosi nervos intendere, omnem tentare venam, ut indies magis ac magis agnoscas, quanti te faciam. Caeterum vitae meae rationem ab ineunte aetate susceptam in praesentia non recensebo: tum ne supervacaneo sermone aures humanitatis tuae onerare videar, tum etiam quod Doctor noster ALBERTUS non secus omnem vitae meae cursum pernovit, atque ego ipse: cui sane malim fidem adhiberi, quam meis literis. Nunc vero, etsi sciam totum fere mundum contra me arma sumpturum, quod studia literarum, viris alioquin gravissimis reluctantibus, persequi decreverim, non tamen committam, ut in gratiam hominum veritatem in injustitia detineam, neque DEI dona, quae gratuita sua bonitate manifesta Dominum in me, licet immerentem, contulisse sentio, indigne contemnam. Quin potius veritatem DEI divinitus patefactam pro virili propagare conabor. Hoc ut per gratiam DEI aliquando fiat, Captivitatem hanc Babilonicam fugiendam mihi imprimis esse sentio, atque in eum locum emigrandum, in quo synceram pietatem & vere christianam religionem cum honestarum disciplinarum studiis colere sit integrum. Wittembergam itaque adire constitui, quod ea urbs tum studiorum exercitio, tum doctissimorum Professorum copia, in omni disciplinarum genere, bonorum omnium suffragiis sit florentissima. Deinde PHILIPPI MELANCHTHONIS doctrinam, judicium, docendi dexteritatem tanti facio, ut vel hujus unius gratia cuperem vel ad extremum orbem advolare, quo tanti viri colloquio & disciplina domi forisque uti possem. Quare te vehementer oro per christianam charitatem, ne graveris tuo consilio, favore, atque autoritate meum juvare consilium. Id fiet, si (qua polles apud omnes doctos viros autoritate) tuis literis apud LUTHERUM, PHILIPPUM, & alios eruditos mihi favorem conciliaveris, & quasi aditum paraveris. Ego vero sedulo curabo ne hoc beneficium in hominem ingratum contulisse videare. Tu interim, quicquid officii fratri dederis, communi charitatis jure deberi existimabis. Vicissim in nominibus tuis nos quoque semper erimus, non defuturi officio, si quando casus aliquis feret. Quod si meum illud scribendi officium non omnino tibi ingratum fuisse sensero, gratissimum mihi posthac erit de variis gravibusque Religionis articulis, qui me non numquam urgere solent, per literas commentari, & totum pectus coram te profundere. Caetera quae in praesentia hic agantur ex uxore tua cognosces. Nactus sum ante menses aliquot a nobili quodam viro Hispano nobilem gladium, quem ab antiquitate & nobilitate materiae magnopere commendabat. Etsi autem munusculum sit exiguum, tuaque Celsitudine indignum, eum tamen ad te mitto. Cupio enim extare apud te monumentum aliquot tanquam •μνημοσυνον• amoris erga te mei. Splendorem muneris suis angustiis, sed animi mei magnitudine metiare velim. Quid mihi cum gladiis, inquies? fateor sane alio te armatum esse gladio, isto longe praestantiore, quamvis etiam alio ancipiti penetrantiore, nempe verbo DEI. At in hoc tantum mitto, ut intelligas me dignitatem utramque & corporis & animi, vel potius DEI munera in te & agnoscere & suspicere: Nempe natalium splendorem, clarissima stemmata, atque adeo regium sanguinem: Deinde synceram animi Religionem,doctrinam raram, totius denique probitatis & pietatis perfectissimum exemplar. Quare animi mei promptitudinem amanter amplecti,ne quaeso, dedigneris, etiamsi muneris •ουδενιαν• despicias. Vale, Vir Clariss. & FRANCISCI tui nomen in eorum catalogo, qui tibi deditissimi sunt, adscribere dignum duxeris. Lovanii X. die May. MDXLI.

Humanitati tuae quantuluscunque est addictissimus

FRANCISCUS DRYANDER.